Rozmiar: 15909 bajtów

- 12 -

1274. Mai 23.

Gregorius episcopus servus servorum dei, Dilectis filijs . . Abbati et Conventui Monasterij de Wlodizlauia Cisterciensis ordinis Wratislauiensis diocesis, Salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officij nostrj ad debitum perducatur effectum. Ea propter dilecti in domino filij, vestris iustis supplicationibus inclinati omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus per Privilegia seu alias indulgentias vobis et Monasterio vestro concessas, necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a Regibus et Principibus et alijs Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas, sicut eas iuste ac pacifice obtinetis, vobis et per vos eidem Monasterio auctoritate apostohca confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Lugduni x. kal. Iunij Pontificatus nostrj Anno Tertio.

Bleibulle an gelben und rothen Seidenfaden.
Auf der Rückseite P. de Ass. A


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów